라틴어 문장 검색

quae sunt tantae animi angustiae ut, si Seriphi natus esses nec umquam egressus ex insula, in qua lepusculos vulpeculasque saepe vidisses, non crederes leones et pantheras esse, cum tibi quales essent dicerentur, si vero de elephanto quis diceret, etiam rideri te putares.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 88:6)
Cum autem duobus modis, id est aut vi aut fraude, fiat iniuria, fraus quasi vulpeculae, vis leonis videtur;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 55:4)
Tum vulpecula Evasit puteo nixa celsis cornibus, Hircumque clauso liquit haerentem vado.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Vulpes et caper.8)
Avis quam dicunt terraneolam rustici, In terra nidum quia componit scilicet, Forte occucurrit improbae vulpeculae;
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Terraneola et vulpes: Pravis non esse fidem adhibendam.1)
Naides Hesperiae trifida fumantia flamma corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 26:3)
hic saeva serpens corpus immensum trahit trifidamque linguam exertat et quaerit quibus mortifera veniat:
(세네카, 메데아 11:5)
C aras revolvit animus et repetit metus, obisse nostro Laium scelere autumant superi inferique, sed animus contra innocens sibique melius quam deis notus negat, redit memoria tenue per vestigium, cecidisse nostri stipitis pulsu obvium datumque Diti cum prior iuvenem senex, curru superbus, pelleret, Thebis procul Phocasaea trifidas regio qua scindit vias.
(세네카, 오이디푸스 9:15)
"si bene quid merui, si me de matre cadentem fovisti gremio et traiectum vulnere plantas firmasti, si stagna peti Cirrhaea bicorni interfusa iugo, possem cum degere falso contentus Polybo, trifidaeque in Phocidos arto longaevum implicui regem secuique frementis ora senis, dum quaero patrem, si Sphingos iniquae callidus ambages te praemonstrante resolvi, si dulces furias et lamentabile matris conubium gavisus ini noctemque nefandam saepe tuli natosque tibi, seis ipsa, paravi, mox avidus poenae digitis eaedentibus ultro incubui miseraque oculos in matre reliqui:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권14)
sparsis subito correpta canistris silvestris regina chori decurrit in aequum vertice ab Ogygio trifidamque huc tristis et illuc lumine sanguineo pinum disiectat et ardens erectam attonitis implet clamoribus urbem:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권169)

SEARCH

MENU NAVIGATION